Linkki1 * Linkki2 * Linkki3 * Linkki4 * Linkki5 * Linkki6 * Linkki7 * Linkki8

Otsikko
Lingua Latina est lingua Indoeuropaea in subfamilia Italica, et suum alphabetum Latinum ex ea Vetere Italica devenitur, quae invicem ab Euboeica occepit. Censetur lingua Latina in Italiam circa saeculum 9 a.C.n. ab migrantibus ex septentrione lata esse, qui deinde Latium incolerent, in qua regione Roma urbs orta est. Ibi in linguam Latinam verba e variis linguis—Etrusca, Graeca—venerant, sicut persona (Etrusce: perśnu), quod est late agnitum, vel etiam talia prisciora ut visum est primum in Plauti et Terentii operibus, qualia techna (Graece: τέχνη) et machaera (Graece: μάχαιρα). Etiam Romani optimates Graecam linguam discere solebant et ea uti amabant cum Graecas litteras ad philosophiam et litteraturam pertinere aestimassent. Alioqui Graece plurimi, praecipue in Imperio orientali, adeo loquebantur, ut Graeca, commercio et peregrinationi quasi lingua franca in eo die habita est. Post ultimum discrimen inter Imperia Orientale et Occidentale anno 395, in Orientali demum Graeca pro Latina usui legitimo et gubernatorio substituta est, ex ea causa, quod in illis partibus ex omnibus societatis ordinibus diu dicta esset Graeca.

Otsikko
Lingua quotidiana imperii Romani non tantum erat, sed tamen Ecclesiae Catholicae Romanae et scientiae: pleraque nominum et taxinomiae et biologiae, et iuris ex hac lingua (et Graeca) ducta sunt.Describitur ergo ordo plantarum (id est florum herbarumque arborumque) et animalium adhuc Latine.

Otsikko
Lingua Latina sive lingua Latia[1] sive lingua Romana[2] est lingua Indoeuropaea. Nomen ductum est de terra in paeninsula Italica quam Latine loquentes incolebant, Latium Vetus appellata sitaque inter flumen Tiberis, Volscam terram, mare Tyrrhenicum, montes Apenninos. Quamquam sermone nativo fungi desinit, cumque nostris diebus perpauci Latine loqui possint, lingua mortua appellari solet, multas tamen peperit linguas quae linguae Romanicae vocantur, sicut Hispanicam, Francogallicam, Italicam, Lusitanam, Dacoromanicam, Gallaicam, ne omnes afferam. Cum Antiqua Res Publica Romana et Imperium Romanum lingua Latina in rebus publicis privatisque usi sint, etiam linguam Graecam magnopere afficit, nec minus haec illam. Sicut lingua Graeca, Latina est lingua flexiva, ut nexus verborum non ex ordine appareat, ut mos est linguarum Romanicarum aut Anglicae, sed ex affixis.